Apocalypsis B. Joannis*

Caput 9: Versus 3

Exierunt locustae.Discipuli baereticorum locustis comparantur, quia neque volant in altum; sive, contemplationem per cognitionem, nec firmiter gradiuntur per bonam operationem: sed superbia saliunt, et in pejus recidunt, et sunt corrosores bonorum.Sicut habent scorpiones.Scorpius blandus facie cauda pungit occulte; vel scorpioni comparat, quia sicut scorpius cauda, sic haeretici decipiunt per temporalia, quae debent post esse, sicut cauda posterior pars in animali. Vel ideo comparat quia quando scorpius pungit, non sentitur, postea diffundit venenum, sic decepti ab haereticis non sentiunt, tandem perimuntur.
(* Traductions européennes)